[277] EPISTOLA LXXVII.

Clarissimo & Nobilissimo Viro

D. THEODORICO CANTHERO,

Senatori Trajectensi, Domino & Amico magnopere observando.

Ultrajectum.

S.D.

Intelligo te, mi CANTHERE, oportunitatem habere scribendi ad me, esse enim tabellarios, qui ultro citroque Coloniam & Trajectum cursitent. Quare velim ut posthac saepius inter nos scribamus. Mittam ego meas ad te literas D. Licentiato IORDANO LOUFFIO, ut & tuas eidem mittas, has autem Francofurtum misi, si forte illic aliquis sit Trajectensis. Spero te cum tuis bene valere. Ego correptus pituita mense Decembri paene extinctus fui, nunc paene convalui, infirmior tamen, ut nihil de reliquis dolorum capitis, unde prima origo mali & morbi, dicam. Memini te mihi scribere Anno LXXVIII. CAUCHIOS habere duo exemplaria Manusc. Lucretii, quid iis evenerit, aut ubi jam ea sint, ut vel unum tuo beneficio ad tres menses inspiciendum habere possim, tu optime scire potes: utque me certiorem ea de re facias, vehementer te rogo. Quod Lucretius lib. II. pag. LV. meae editionis scribit de Comitibus Cybeles:
Telaque reportant violenti signa furoris,
nondum alibi reperi, tu ut spero mihi alium Scriptorem indicabis. Haberem plura in eundem Poëtam, de quibus te consulem, sed nolo tibi esse molestus, si autem ultro miseris, quae in eum observasti, erit eo gratius officium, idem & de Prudentio poëta rogatum te velim, si quid contra apud me erit, quod tibi usui esse poterit, scias tibi promptum ac paratum esse. Scis ne WOUWEREN esse Romae? cum illo GASPERO ut se vocat, quos intelligo multa conari, utinam ut sunt adolescentes, intra modestiae finem se continerent, & prius discere quam alios docere vellent. De meis scriptis in jure multi a me contendunt, ut ea patiar divulgari, sed nondum est otium. Tua autem quando tandem proferes? Vale Amicorum optime & salve. Pragae XXV. Martii. MDCII. Aliena manu haec scripsi propter imbecillitatem.
Claris. D. V. studiosiss.
HUB. GIPHANIUS.
Unum etiam magnopere te rogatum velim. Habeo jam Burae Curatorem rerum mearum, WILHELMUM TEGNAGLIUM olim ibi Parochum, ejusve generum GERARDUM Sive GERRIT IANSSEN, poteris tu mihi gratum in eo officium praestare, ut literae quas tibi mittent ad me curandas, a te dentur Tabellario illi de quo supra facta mentio, & contra si quae a me ad illos tibi ab eodem Tabellario dentur, ut eas cures dari alicui Burano, vix enim ulla est hebdomada, qua non aliquis ex Bura Trajectum veniat, de quo facile inquiri poterit.